|
Prohemium 9 (pp.10-11)
Adhuc alloquitur Gregorius: "Nec, matrone venerande, plus extimescite quia in hac vaniloquia turba sit medicamentum armatura: hii enim non veri sed pseudo mendicantes sunt qui sic vos turbant. Hii sunt de quibus scriptum est: 'indigens et mendicus non erit inter vos ut benedicat tibi dominus in terra quam daturus est tibi in possessionem', Deuteronomio XV; de quibus scribitur: 'rare noluit mendicabit ergo egestate et non dabitur ei', Proverbiorum XX capitulo; sic enim 'mendicandi iudicium bonum mors est' Ecclesiaste XLI capitulo. Hii enim sunt in divinis pigri quibus "quasi cursor egestas et mendicitas quasi homo armatus" venit, Proverbiorum XXIIII; 'Melius enim est mori quam sic mendicare', Ecclesiaste XL. Nec extimescatis, matrone dulcissime: in hac vaniloquia turba medicorum sic parabola cum et hii sunt, alloquentes sint pseudomedici de quibus scribitur "odibilia tibi opera faciebant per medicamina iniusta", Sapientia XII. Et de quibus scribitur quod: "omnis pecuniis quod assa rex Iuda infirmatus est, quia magic consilium medicorum quaesivit quantum divinum", secundo Paralipomenum XVI capitulo. Et de quibus scribitur: 'omnes medici pecuniis deus solum orationem placatur' scribit Crisostomus super Matheo et de quibus scribitur: 'Vere quidem medicorum vicium propter egritudines variare unde, si tres vel quattuor ad infirmum veniunt, numquam in assignacione causae vel exhibicione cure conveniunt', ut scribit Paulus ravennas in quadam epistula sua et de quibus scribit Ambrosius super psalmo: 'contraria divine condictioni praecepta medicine sunt, a ieiunio reducit, lugubrem non sumunt, ab omni intentione medicationis abducunt, itaque qui se medicis dederit se ipsum sibi abnegat'. Et propterea scribit Seneca in epistolis suis: 'Medicorum consilia de vita qui parum docti et satis seduli officiosissime multos cecidunt,' et idem in proverbiis: "crudelem medicum intemperancia facit, malum secum agit qui medicum heredem suum facit'.
Prohemium 10 (p.11)
Et de quibus scribitur: 'omnes medici pecuniis deus solum orationem placatur' scribit Crisostomus super Matheo et de quibus scribitur: 'Vere quidem medicorum vicium propter egritudines variare unde, si tres vel quattuor ad infirmum veniunt, numquam in assignacione causae vel exhibicione cure conveniunt', ut scribit Paulus ravennas in quadam epistula sua et de quibus scribit Ambrosius super psalmo: 'contraria divine condictioni praecepta medicine sunt, a ieiunio reducit, lugubrem non sumunt, ab omni intentione medicationis abducunt, itaque qui se medicis dederit se ipsum sibi abnegat'. Et propterea scribit Seneca in epistolis suis: 'Medicorum consilia de vita qui parum docti et satis seduli officiosissime multos cecidunt,' et idem in proverbiis: "crudelem medicum intemperancia facit, malum secum agit qui medicum heredem suum facit'.
Prohemium 20 (p.17)
Post haec tota prophetarum turba conclamavit: "Filie devotissime, in hiis, non est confidendum, quomodo leges vestras duxerunt ad exterminium". Post haec apparuit grandis peritorum chorus qui has reginas illustres ad iuris doctores conspiciens. Sic sigillatus alloquitur Augustinus: "Nichil impudencius arrogantia horum advocatorum qui garrulitatem auctoritatem putant et parati ad lites in subiectos timide intonant". Post Ysidorus: "Antiquam forensem eloquentiam caninam fecundiam vocabant. Eo quod causidici in certationibus eorum obmissis que agunt velud canes alter utrum latrant", hoc in libro se summo bono.
Prohemium 21 (p.17)
Post Cassyodorus: "hii sunt qui causas pretendunt adhibiti, impediunt praetermissi, fastidiunt admoniti, obliviscuntur locupletati. Hii sunt qui vendunt lites, emunt intercessiones, deputant arbitros, iudicanda dictant, dictata convelunt, attrahunt litigantes, protrahunt audientes, retrahunt transgredientes. Hec in quadam sua epistula et subit in alia epistula, hii sunt qui civitatibus inducias negant, mercatoribus nundinas, emptioribus mensuras, reverentiam clericis, originem nobilibus, locum prioribus, cunctis iura, distinctis privilegia quibus nullum genus hominum ordinum temporum cordi est; subdit apud causidicos et impium silencium venale est, sic lingua eorum dampnifica nisi funibus argenteis ligetur, ligeis". Post Alanus: "si autem iudices vel advocati susurrant pecunia, orphei lira, carmen amphtrionis, musa virgilii voce, pecunie suffocantur quid plura ubi nummus loquitur tuliani eloquii, tuba raucescit ubi nummus militat, Hectore militanti, fulgura compescuntur ubi pugnat pecunia, virtus expugnatur herculea et nummus vincit, nummus regnat, nummus imperat universus".
|
|